- HODEGITRIA
- HODEGITRIAGraecavox, h. c. viae Dux, appellata est imago B. Mariae Virg. quam D. Lucam depinxisle dicunt; eo quod, cum expulsis Latinis Michael Palaeologus Urbem triumphans ingrederetur, imaginem hanc sibi praelatam pedes sequutus fuerit. Gregoras l. 4. Post dies complures Imp. Constantinopolim intrat non prius tamen, quam sacrosunctae Deiparae, quam quasi viae monstratricem Hodegitriam nuncupant, imago per portam, quae Aurea dicitur, ingressa est etc. Hodie in Sici ilia, et Messanae praecipue, sub eodem nomine Deipara colitur, quam corrupte Itria vocant, Romaeque haec genus aedem habet cognominem, quam volgo CPolitanam appellant. Solet autem depingi supra arcam, a duobus Caloceris super humeros delata, eodem modo quo qualibet, feriâ tertiâ per urbem CP. deferebatur, Niceph. l. 15. apud C. Macr. in Hievol. ubi in eius honorem, magnificum remplum Pulcheriam exstruxisle; eandem imaginem in triumpho CPolim delatam, Ioh. Comneno Imp. pedibus praecedente, hodieque a Dominicanis in Conventu suo, quem Perae habeant, sub ritulo S. Petri, asservari:Siculos etiam qualibet feriâ tertiâ, ob devotionem eius, ieiunare, addit. Scripsit pecularem de imagine hac tractatum Michael Iustinian. impreslum Romae A. C. 1656.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.